라틴어 문장 검색

consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:12)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:8)
Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:3)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
Quae defloruerit, ne iterum quaeratur rosa.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q1)
hic per se iam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuvenibus bella data dictitans et cum corporibus vigere et deflorescere animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 243:1)
quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 524:3)
Nobilior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 679:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION